

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 1: Versus 19
Notum est Dei.[GREG., lib. X Moral., c. 4.]Notum est quod ex hujus mundi dispositione et naturali ordine assequi possumus. Ignotum vero Dei, quod omnem latet creaturam: ut ratio substantiae ejus vel naturae, et mysterium humanae liberationis.Manifestum est in illis.[AUG.]Quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit, sed et Deus quotidie adjuvit, ne sola natura sufficere videretur.